Step 1 of 6 · Read it through once
Book 4 · lines 54–68
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
54Principio quoniam mittunt in rebus apertis
55corpora res multae, partim diffusa solute,
56robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
57et partim contexta magis condensaque, ut olim
58cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
59et vituli cum membranas de corpore summo
60nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
61exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
62illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
63quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
64ab rebus mitti summo de corpore rerum.
65nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
66quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
67praesertim cum sint in summis corpora rebus
68multa minuta, iaci quae possint ordine eodem