Step 1 of 6 · Read it through once
Book 4 · lines 90–104
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
90Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
91consimiles ideo diffusae rebus abundant,
92ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
93scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
94ostia sunt, qua contendant exire coortae.
95at contra tenuis summi membrana coloris
96cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
97in promptu quoniam est in prima fronte locata.
98Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
99quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
100quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
101exin imaginibus missis consistere eorum.
102sunt igitur tenues formarum illis similesque
103effigiae, singillatim quas cernere nemo
104cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu