Step 1 of 6 · Read it through once
Book 4 · lines 176–190
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
176Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
177et quae mobilitas ollis tranantibus auras
178reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
179in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
180suavidicis potius quam multis versibus edam;
181parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
182clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
183Principio persaepe levis res atque minutis
184corporibus factas celeris licet esse videre.
185in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
186propterea quia sunt e primis facta minutis,
187quae quasi cuduntur perque aeris aëris intervallum
188non dubitant transire sequenti concita plaga;
189suppeditatur enim confestim lumine lumen
190et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.