Step 1 of 6 · Read it through once
Book 4 · lines 199–214
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
199Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
200ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
201ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
202per totum caeli spatium diffundere sese
203perque volare mare ac terras caelumque rigare.
204quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
205cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
206quone vides citius debere et longius ire
207multiplexque loci spatium transcurrere eodem
208tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
209Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
210quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
211quod simul ac primum sub diu splendor aquai
212ponitur, extemplo caelo stellante serena
213sidera respondent in aqua radiantia mundi.
214iamne vides igitur quam puncto tempore imago