Step 1 of 6 · Read it through once
Book 4 · lines 379–393
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
379Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
380nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
381illorum est; eadem vero sint lumina necne,
382umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
383an potius fiat paulo quod diximus ante,
384hoc animi demum ratio discernere debet,
385nec possunt oculi naturam noscere rerum.
386proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
387Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
388quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
389et fugere ad puppim colles campique videntur,
390quos agimus praeter navem velisque volamus.
391Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
392cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
393quandoquidem longos obitus exorta revisunt,