Step 1 of 6 · Read it through once
Book 4 · lines 469–483
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
469Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
470an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
471hunc igitur contra minuam contendere causam,
472qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
473et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
474quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
475unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
476notitiam veri quae res falsique crearit
477et dubium certo quae res differre probarit.
478invenies primis ab sensibus esse creatam
479notitiem veri neque sensus posse refelli.
480nam maiore fide debet reperirier illud,
481sponte sua veris quod possit vincere falsa.
482quid maiore fide porro quam sensus haberi
483debet? an ab sensu falso ratio orta valebit