Step 1 of 6 · Read it through once
Book 4 · lines 500–514
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
500Et si non poterit ratio dissolvere causam,
501cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
502visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
503reddere mendose causas utriusque figurae,
504quam manibus manifesta suis emittere quoquam
505et violare fidem primam et convellere tota
506fundamenta quibus nixatur vita salusque.
507non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
508concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
509praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
510in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
511illa tibi est igitur verborum copia cassa
512omnis, quae contra sensus instructa paratast.
513Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
514normaque si fallax rectis regionibus exit,