Read it through once
[Footnote 116: The way he cut, &c.-- During the middle ages Virgil was regarded as a great magician, and much was written concerning his exploits in that capacity. The LYFE OF VIRGILIUS, however, (see Thoms's EARLY PROSE ROMANCES, vol. ii.,) makes no mention of the feat in question. But Petrarch speaks of it as follows. "Non longe a Puteolis Falernus collis attollitur, famoso palmite nobilis. Inter Falernum et mare mons est saxeus, hominum manibus confossus, quod vulgus insulsum a Virgilio magicis cantaminibus factum putant: ita clarorum fama hominum, non veris contenta laudibus, saepe etiam fabulis viam facit. De quo cum me olim Robertus regno clarus, sed praeclarus ingenio ac literis, quid sentirem, multis astantibus, percunctatus esset, humanitate fretus regia, qua non reges modo sed homines vicit, jocans nusquam me legisse magicarium fuisse Virgilium respondi: quod ille severissimae nutu frontis approbans, non illic magici sed ferri vestigia confessus est. Sunt autem fauces excavati montis angustae sed longissimae atque atrae: tenebrosa inter horrifica semper nox: publicum iter in medio, mirum et religioni proximum, belli quoque immolatum temporibus, sic vero populi vox est, et nullis unquam latrociniis attentatum, patet: Criptam Neapolitanam dicunt, cujus et in epistolis ad Lucilium Seneca mentionem fecit. Sub finem fusci tramitis, ubi primo videri coelum incipit, in aggere edito, ipsius Virgilii busta visuntur, pervetusti operis, unde haec forsan ab illo perforati montis fluxit opinio." ITINERARIUM SYRIACUM,--OPP. p. 560, ed. Bas.]