Step 1 of 5 · Read it through once
Book 11
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
in quo ille tot et talis viros defatigat? pecuniam petit. nunc denique? verum tamen petat; audiamus. de rationibus et controversiis societatis volt diiudicari. sero , verum aliquando tamen; concedamus. non , inquit, id ago, C. Aquili, neque in eo nunc laboro. pecunia mea tot annos utitur P. Quinctius. Vtatur sane; non peto. quid igitur pugnas? an, quod saepe multis in locis dixisti, ne in civitate sit, ne locum suum quem adhuc honestissime defendit obtineat, ne numeretur inter vivos, ut decernat de vita et ornamentis suis omnibus, apud iudicem causam priore loco dicat et, eam cum orarit, tum denique vocem accusatoris audiat? quid ? hoc quo pertinet? ut ocius ad tuum pervenias?