Step 1 of 5 · Read it through once
Book 14
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
ad vadimonium non venit. quis ? propinquus . si res ista gravissima sua sponte videretur, tamen eius atrocitas necessitudinis nomine levaretur. ad vadimonium non venit. quis ? socius . etiam gravius aliquid ei deberes concedere, quicum te aut voluntas congregasset aut fortuna coniunxisset. ad vadimonium non venit. quis ? is , qui tibi praesto semper fuit. ergo in eum qui semel hoc commisit, ut tibi praesto non esset, omnia tela coniecisti quae parata sunt in eos qui permulta male agendi causa fraudandique fecerunt? si dupondius tuus ageretur, sex . Naevi, si in parvola re captionis aliquid vererere, non statim ad C. Aquilium aut ad eorum aliquem, qui consuluntur, cucurrisses?