Step 1 of 5 · Read it through once
Book 14
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
commisisse, in suspicione latratote; id quoque concedi potest. sin autem sic agetis ut arguatis aliquem patrem occidisse neque dicere possitis aut qua re aut quo modo, ac tantum modo sine suspicione latrabitis, crura quidem vobis nemo suffringet, sed, si ego hos bene novi, litteram illam cui vos usque eo inimici estis ut etiam Kal. omnis oderitis ita vehementer ad caput adfigent ut postea neminem alium nisi fortunas vestras accusare possitis. quid mihi ad defendendum dedisti, bone accusator? quid hisce autem ad suspicandum? ne exheredaretur veritus est. audio , sed qua de causa vereri debuerit nemo dicit. habebat pater in animo. planum fac. nihil est;