Step 1 of 6 · Read it through once
Book 15
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
quoniamque vides versa esse omnia, causam pro Sex. Roscio, si non commode, at libere dici, quem dedi putabas defendi intellegis, quos tradituros sperabas vides iudicare, restitue nobis aliquando veterem tuam illam calliditatem atque prudentiam, confitere huc ea spe venisse quod putares hic latrocinium, non iudicium futurum. de parricidio causa dicitur; ratio ab accusatore reddita non est quam ob causam patrem filius occiderit. quod in minimis noxiis et in his levioribus peccatis quae magis crebra et iam prope cotidiana sunt vel maxime et primum quaeritur, quae causa malefici fuerit, id Erucius in parricidio quaeri non putat oportere.