Step 1 of 5 · Read it through once
Book 26
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
stultissime, profecto tua sponte non de Eruci sententia: nihil opus fuit te istic sedere . neque enim accusatore muto neque teste quisquam utitur eo qui de accusatoris subsellio surgit. huc accedit quod paulo tamen occultior atque tectior vestra ista cupiditas esset. nunc quid est quod quisquam ex vobis audire desideret, eum quae facitis eius modi sint ut ea dedita opera a nobis contra vosmet ipsos facere videamini? age nunc illa videamus, iudices, quae statim consecuta sunt. ad Volaterras in castra L. L ucii Sullae mors Sex. Rosci quadriduo quo is occisus est Chrysogono nuntiatur. quaeritur etiam nunc quis cum nuntium miserit? nonne perspicuum est eundem qui Ameriam?