Step 1 of 5 · Read it through once
Book 36
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
amplissimis in suam rem convertit, si nulla in re te fraudavit, si tibi optima fide sua omnia concessit, adnumeravit, appendit, si vestitum quo ipse tectus erat anulumque de digito suum tibi tradidit, si ex omnibus rebus se ipsum nudum neque praeterea quicquam excepit, ut sibi per te liceat innocenti amicorum opibus vitam in egestate degere. praedia mea tu possides, ego aliena misericordia vivo; concedo, et quod animus aequus est et quia necesse est. mea domus tibi patet, mihi clausa est; fero. familia mea maxima tu uteris , ego servum habeo nullum; patior et ferendum puto. quid vis amplius? quid insequeris, quid oppugnas? qua in re tuam voluntatem laedi a me putas?