Step 1 of 5 · Read it through once
Book 9
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
erat histrionibus ad primos pervenit comoedos. quae res extulit eum? Vna commendatio huius; qui tamen Panurgum illum, non solum ut Rosci discipulus fuisse diceretur domum recepit, sed etiam summo cum labore, stomacho miseriaque erudivit. nam quo quisque est sollertior et ingeniosior, hoc docet iracundius et laboriosius; quod enim ipse celeriter arripuit, id cum tarde percipi videt, discruciatur. Paulo longius oratio mea provecta est hac de causa ut condicionem societatis diligenter cognosceretis. quae deinde sunt consecuta? Panurgum, inquit, hunc servum communem, Q. Flavius Tarquiniensis quidam interfecit. in hanc rem, inquit, me cognitorem dedisti.