Step 1 of 6 · Read it through once
Book 13
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
innocenti periculum facessieris . quid ? cum commiserari, conqueri, et ex illius invidia deonerare aliquid et in te traicere coeperit, commemorare quaestoris cum praetore necessitudinem constitutam, morem maiorum, sortis religionem , poterisne eius orationis subire invidiam? vide modo, etiam atque etiam considera. mihi enim videtur periculum fore ne ille non modo verbis te obruat, sed gestu ipso ac motu corporis praestringat aciem ingeni tui, teque ab institutis tuis cogitationibusque abducat. atque huiusce rei iudicium iam continuo video futurum.