Step 1 of 5 · Read it through once
Book 17
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
forte illud, quod dicturum te esse audio, quaestorem illius fuisse. quae causa gravis esset, si certares mecum uter nostrum illi amicior esse deberet: in contentione suscipiendarum inimicitiarum ridiculum est putare causam necessitudinis ad inferendum periculum iustam videri oportere. etenim si plurimas a tuo praetore iniurias accepisses, tamen eas ferendo maiorem laudem quam ulciscendo mererere; cum vero nullum illius in vita rectius factum sit quam id quod tu iniuriam appellas, hi statuent hanc causam, quam ne in alio quidem probarent, in te iustam ad necessitudinem violandam videri?