Step 1 of 5 · Read it through once
Book 2
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
istum dixi probar e possi m, quam ne in eo reprehendar quod hoc tempore respondeo. verum et tum id feci quod oportuit, et nunc faciam quod necesse est. nam cum esset de re pecuniaria controversia, quod damnum datum M. Tullio diceremus, alienum mea natura videbatur quicquam de existimatione P. Fabi dicere, non quia res postulare non videretur. quid ergo est? tametsi postulat causa, tamen, nisi plane cogit ingratiis, ad male dicendum non soleo descendere. nunc cum coactus dicam, si quid forte dicam, tamen id ipsum verecunde modiceque faciam, tantum ut, quoniam sibi me non esse inimicum potuit priore actione Fabius iudicare, nunc M. Tullio fidelem certumque amicum esse cognoscat.