Step 1 of 5 · Read it through once
Book 14
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
ego ipse tecto illo disturbato si hodie postulem, quod vi aut clam factum sit, tu aut per arbitrum restituas aut sponsione condemneris necesse est; nunc hoc probabis viris talibus, cum aedificium tuo iure disturbare non potueris quod esset, quem ad modum tu vis, in tuo, homines qui in eo aedificio fuerint te tuo iure potuisse occidere? at servus meus non comparet, qui visus est cum tuis; at casa mea est incensa a tuis. quid ad haec respondeam? ostendi falsa esse; verum tamen confitebor. quid postea? hoc sequitur, ut familiam M. Tulli concidi oportuerit? vix me hercule ut corium peti, vix ut gravius expostulari; verum ut esses durissimus, agi quidem usitato iure et cotidiana actione potuit.