Step 1 of 5 · Read it through once
Book 9
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
in dolo malo volunt delitiscere , in quo, non modo cum omnia ipsi fecerunt quae fatentur, verum etiam si per alios id fecissent, haererent ac tenerentur. ego non in una re sola, quod mihi satis est, neque in universa re solum , sed singillatim in omnibus dolum malum exstare dico. consilium capiunt ut ad servos M. Tulli veniant; dolo malo faciunt. arma capiunt; dolo malo faciunt. tempus ad insidiandum atque celandum idoneum eligunt; dolo malo faciunt. vi in tectum inruunt; in ipsa vi dolus est. occidunt homines, tectum diruunt; nec homo occidi nec consulto alteri damnum dari sine dolo malo potest.