Step 1 of 5 · Read it through once
Book 10
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
putetur. ego intellego, et tamen dicendum est ad ea quae dixit Quinctius, non quo ad rem pertineat, sed ne quid, quia a me praetermissum sit , pro concesso putetur. dicis oportere quaeri, homines M. Tulli iniuria occisi sint necne. de quo hoc primum quaero, venerit ea res in hoc iudicium necne. si non venit, quid attinet aut nos dicere aut hos quaerere? si autem venit, quid attinuit te tam multis verbis a praetore postulare ut adderet in iudicium inivria , et, quia non impetrasses, tribunos pl. appellare et hic in iudicio queri praetoris iniquitatem, quod de iniuria non addidisset ?