Step 1 of 5 · Read it through once
Book 6
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
videte ne multo vestrae maiores gravioresque partes sint ad cogitandum quam ad dicendum meae. mihi enim semper una quaque de re testis non solum semel verum etiam breviter interrogandus est , saepe etiam non interrogandus, ne aut irato facultas ad dicendum data aut cupido auctoritas attributa esse videatur; vos et saepius eandem rem animis agitare et diutius uno quoque de teste cogitare potestis et, si quem nos interrogare noluimus , quae causa nobis tacendi fuerit existimare debetis. quam ob rem, si hoc iudici praescriptum lege aut officio putatis, testibus credere, nihil est cur alius alio iudice melior aut sapientior existimetur .