Step 1 of 5 · Read it through once
Book 2
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
hac causa non de improbitate Sex. Aebuti, sed de iure civili iudicium fieri videretur. qua in re, si mihi esset unius A. Caecinae causa agenda, profiterer satis idoneum esse me defensorem, propterea quod fidem meam diligentiamque praestarem; quae cum sunt in actore causae, nihil est in re praesertim aperta ac simplici quod excellens ingenium requiratur. sed cum de eo mihi iure dicendum sit, quod pertineat ad omnis, quodque constitutum sit a maioribus, conservatum usque ad hoc tempus, quo sublato non solum pars aliqua iuris deminuta, sed etiam vis ea quae iuri maxime est adversaria iudicio confirmata esse videatur, video summi ingeni causam esse, non ut id demonstretur quod ante oculos est