Step 1 of 6 · Read it through once
Book 12
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
tutam viam quaesiverunt, his vis adhibita non videbitur? quid igitur fugiebant? propter metum. quid metuebant? vim videlicet. potestis igitur principia negare, cum extrema conceditis? fugisse perterritos confitemini; causam fugae dicitis eandem quam omnes intellegimus, arma, multitudinem hominum, incursionem atque impetum armatorum; haec ubi conceduntur esse facta, ibi vis facta negabitur? at vero hoc quidem iam vetus est et maiorum exemplo multis in rebus usitatum, cum ad vim faciendam veniretur, si quos armatos quamvis procul conspexissent, ut statim testificati discederent, cum optime sponsionem facere possent, ni adversvs edictvm praetoris vis facta esset. itane vero?