Step 1 of 6 · Read it through once
Book 17
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
ac domesticis, non si armatis quam si inermibus qui vim armatorum haberent ad nocendum, non si pluribus quam si uno armato. quibus enim rebus plerumque vis fit eius modi, eae res appellantur in interdicto. si per alias res eadem facta vis est, ea tametsi verbis interdicti non concluditur, sententia tamen iuris atque auctoritate retinetur. venio nunc ad illud tuum: non deieci; non enim sivi accedere. puto te ipsum, Piso, perspicere quanto ista sit angustior iniquiorque defensio quam si illa uterere: non fuerunt armati, cum fustibus et cum saxis fuerunt.