Step 1 of 5 · Read it through once
Book 26
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
persequantur, et omni iure civili sine cuiusquam aut magistratus aut iudicis aut periti hominis aut imperiti dubitatione utantur, quid ego commemorem? Dubium esse nemini vestrum certo scio . quaeri hoc solere me non praeterit—ut ex me ea quae tibi in mentem non veniunt audias—quem ad modum, si civitas adimi non possit, in colonias Latinas saepe nostri cives profecti sint. aut sua voluntate aut legis multa profecti sunt; quam multam si sufferre voluissent, manere in civitate potuissent. quid ? quem pater patratus dedidit aut suus pater populusve vendidit, quo is iure amittit civitatem? Vt religione civitas solvatur civis Romanus deditur; qui cum est acceptus, est eorum quibus est deditus;