Step 1 of 5 · Read it through once
Book 6
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
commissurum quam verbis minitabatur nemo putavit. atque iste ad omnis introitus qua adiri poterat non modo in eum fundum de quo erat controversia, sed etiam in illum proximum de quo nihil ambigebatur armatos homines opponit. itaque primo cum in antiquum fundum ingredi vellet, quod ea proxime accedi poterat, frequentes armati obstiterunt. quo loco depulsus Caecina tamen qua potuit ad eum fundum profectus est in quo ex conventu vim fieri oportebat; eius autem fundi extremam partem oleae derecto ordine definiunt. ad eas cum accederetur, iste cum omnibus copiis praesto fuit servumque suum nomine Antiochum ad se vocavit et voce clara imperavit ut eum qui illum olearum ordinem intrasset occideret.