Step 1 of 5 · Read it through once
Book 9
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
et armati. quod cum ita sit resque eius modi sit ut in primis a magistratibus animadvertenda videatur, iterum quaero sitne eius rei aliqua actio an nulla. nullam esse dices? audire cupio, qui in pace et otio, cum manum fecerit, copias pararit, multitudinem hominum coegerit, armarit, instruxerit, homines inermos qui ad constitutum experiendi iuris gratia venissent armis, viris, terrore periculoque mortis reppulerit, fugarit, averterit, hoc dicat: feci equidem quae dicis omnia, et ea sunt et turbulenta et temeraria et periculosa. quid ergo est? impune feci; nam quid agas mecum ex iure civili ac praetorio non habes. itane vero? recuperatores, hoc vos audietis et apud vos dici patiemini saepius?