Step 1 of 5 · Read it through once
Book 13
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
quid spectarit. non defuit consilium; fides erga plebem Romanam, Quirites, aequitas in vos libertatemque vestram vehementer defuit. iubet enim comitia x viris habere creandis eum qui legem tulerit. hoc dicam planius: iubet Rullus, homo non cupidus neque appetens, habere comitia Rullum. nondum reprehendo; video fecisse alios; illud quod nemo fecit, de minore parte populi, quo pertineat videte. habebit comitia, volet eos renuntiare quibus regia potestas hac lege quaeritur; universo populo neque ipse committit neque illi horum consiliorum auctores committi recte putant posse. sortietur tribus idem Rullus. homo felix educet quas volet tribus.