Step 1 of 5 · Read it through once
Book 21
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
intellegam totam hanc fere legem ad illius opes evertendas tamquam machinam comparari, et resistam consiliis hominum et perficiam profecto, quod ego video, ut id vos universi non solum videre verum etiam tenere possitis. iubet venire quae Attalensium, quae Phaselitum, quae Olympenorum fuerint, agrumque Aperensem et Oroandicum et Gedusanum. haec P. Servili imperio et victoria, clarissimi viri, vestra facta sunt. adiungit agros Bithyniae regios quibus nunc publicani fruuntur; deinde Attalicos agros in Cherroneso, in Macedonia qui regis Philippi sive Persae fuerunt, qui item a censoribus locati sunt et certissimum vectigal adferunt .