Step 1 of 6 · Read it through once
Book 35
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
violari, nihil numero et servitiis declarari, nihil vi et manu perfringi posset quod non vos oppressum atque ereptum teneretis; ut volitaretis interea per gentis, per regna omnia cum imperio summo, cum iudicio infinito, cum omni pecunia; ut veniretis in castra Cn. Pompei atque ipsa castra, si commodum vobis esset, venderetis; ut interea magistratus reliquos legibus omnibus soluti sine metu iudiciorum, sine periculo petere possetis; ut nemo ad populum Romanum vos adducere, nemo producere, nemo in senatum cogere, non consul coercere, non tribunus plebis retinere posset. haec ego vos concupisse pro vestra stultitia atque intemperantia non miror, sperasse me consule adsequi posse demiror.