Step 1 of 5 · Read it through once
Book 38
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Carbonem consules quis adsignavit, quis dedit, quis concessit praeter Sullam?— ea omnia eo ivre sint —quo iure? labefactat videlicet nescio quid. nimium acer, nimium vehemens tribunus plebis Sullana rescindit— vt qvae optimo ivre privata svnt. etiamne meliore quam paterna et avita? meliore . at hoc Valeria lex non dicit, Corneliae leges non sanciunt, Sulla ipse non postulat. si isti agri partem aliquam iuris, aliquam similitudinem propriae possessionis, aliquam spem diuturnitatis attingunt, nemo est tam impudens istorum quin agi secum praeclare arbitretur. tu vero, Rulle, quid quaeris? quod habent ut habeant? quis vetat? Vt privatum sit? ita latum est.