Step 1 of 5 · Read it through once
Book 3
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
quod est in eadem multae inrogatione praescriptum, hunc nec suae nec alienae pudicitiae pepercisse? quin etiam suspicor eo mihi semihoram ab Labieno praestitutam esse ut ne plura de pudicitia dicerem. ergo ad haec crimina quae patroni diligentiam desiderant intellegis mihi semihoram istam nimium longam fuisse. illam alteram partem de nece Saturnini nimis exiguam atque angustam esse voluisti; quae non oratoris ingenium sed consulis auxilium implorat et flagitat. nam de perduellionis iudicio, quod a me sublatum esse criminari soles, meum crimen est, non Rabiri. quod utinam, Quirites, ego id aut primus aut solus ex hac re publica sustulissem!