Step 1 of 5 · Read it through once
Book 7
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
vocem, cuius sectam sequi, cuius imperio parere potissimum velles? patruus , inquit, meus cum Saturnino fuit. quid ? pater quicum? quid? propinqui vestri, equites Romani? quid? omnis praefectura, regio, vicinitas vestra? quid? ager Picenus universus utrum tribunicium furorem, an consularem auctoritatem secutus est? equidem hoc adfirmo quod tu nunc de tuo patruo praedicas, neminem umquam adhuc de se esse confessum; nemo est, inquam, inventus tam profligatus, tam perditus, tam ab omni non modo honestate sed etiam simulatione honestatis relictus, qui se in Capitolio fuisse cum Saturnino fateretur. at fuit vester patruus.