Step 1 of 6 · Read it through once
Book 12
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
illos qui dissimulant, non solum eos qui fatentur; quod ego in mea petitione sensi. nam nos quoque habuimus scaenam competitricem. quod si ego qui trinos ludos aedilis feceram tamen Antoni ludis commovebar, tibi qui casu nullos feceras nihil huius istam ipsam quam inrides argenteam scaenam adversatam putas? sed haec sane sint paria omnia, sit par forensis opera militari , militaris suffragatio urbanae , sit idem magnificentissimos et nullos umquam fecisse ludos; quid? in ipsa praetura nihilne existimas inter tuam et huius sortem interfuisse? huius sors ea fuit quam omnes tui necessarii tibi optabamus, iuris dicundi; in qua gloriam conciliat magnitudo negoti, gratiam aequitatis largitio;