Step 1 of 6 · Read it through once
Book 19
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
quod est dubium, id relinquere incertum, quod nemini dubium potest esse, id iudicare . atque id decernitur omnibus postulantibus candidatis, ut ex senatus consulto neque cuius intersit, neque contra quem sit intellegi possit. qua re doce ab L. Lucio Murena illa esse commissa; tum egomet tibi contra legem commissa esse concedam. multi obviam prodierunt de provincia decedenti. consulatum petenti solet fieri; eccui autem non proditur revertenti? quae fuit ista multitudo? primum , si tibi istam rationem non possim reddere, quid habet admirationis tali viro advenienti, candidato consulari, obviam prodisse multos? quod nisi esset factum, magis mirandum videretur . quid ?