Step 1 of 5 · Read it through once
Book 9
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
non de insita cuiusque virtute disputo. omnia ista nobis studia de manibus excutiuntur, simul atque aliqui motus novus bellicum canere coepit. etenim , ut ait ingeniosus poeta et auctor valde bonus, proeliis promulgatis pellitur e medio non solum ista vestra verbosa simulatio prudentiae sed etiam ipsa illa domina rerum, sapientia; vi geritur res, spernitur orator non solum odiosus in dicendo ac loquax verum etiam bonus; horridus miles amatur, vestrum vero studium totum iacet. non ex iure manum consertum, sed mage ferro inquit rem repetunt. quod si ita est, cedat, opinor, Sulpici , forum castris, otium militiae, stilus gladio, umbra soli;