Step 1 of 5 · Read it through once
Book 19
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
lege retineretur, ipse se exsilio paene multavit. in hoc vos pudore, iudices , et in hac vita tanto sceleri locum fuisse credatis ? aspicite ipsum, contuemini os, conferte crimen cum vita, vitam ab initio usque ad hoc tempus explicatam cum crimine recognoscite. Mitto rem publicam, quae fuit semper Sullae carissima; hosne amicos, talis viros, tam cupidos sui, per quos res eius secundae quondam erant ornatae , nunc sublevantur adversae, crudelissime perire voluit, ut cum Lentulo et Catilina et Cethego foedissimam vitam ac miserrimam turpissima morte proposita degeret? non , inquam, cadit in hos mores, non in hunc pudorem, non in hanc vitam, non in hunc hominem ista suspicio.