Step 1 of 5 · Read it through once
Book 20
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
occultetur libido, num quod lateat facinus, num quae crudelitas, num quae audacia. nihil erroris erit in causa nec obscuritatis, iudices, si a vobis vitae perpetuae vox, ea quae verissima et gravissima debet esse, audietur. nullum in hac causa testem timemus, nihil quemquam scire, nihil vidisse, nihil audisse arbitramur. sed tamen, si nihil vos P. Sullae fortuna movet, iudices, vestra moveat. vestra enim, qui cum summa elegantia atque integritate vixistis, hoc maxime interest, non ex libidine aut simultate aut levitate testium causas honestorum hominum ponderari, sed in magnis disquisitionibus repentinisque periculis vitam unius cuiusque esse testem.