Step 1 of 5 · Read it through once
Book 23
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
huic reliqui quod eum in hac vita teneat, aut quid est quam ob rem haec cuiquam vita videatur? nuper is homo fuit in civitate P. Sulla ut nemo ei se neque honore neque gratia neque fortunis anteferret, nunc spoliatus omni dignitate quae erepta sunt non repetit; quod fortuna in malis reliqui fecit, ut cum parente, cum liberis, cum fratre, cum his necessariis lugere suam calamitatem liceat, id sibi ne eripiatis vos, iudices, obtestatur. te ipsum iam, Torquate, expletum huius miseriis esse par erat et, si nihil aliud Sullae nisi consulatum abstulissetis, tamen eo vos contentos esse oportebat; honoris enim contentio vos ad causam, non inimicitiae deduxerunt.