Step 1 of 5 · Read it through once
Book 8
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
qui me non modo idcirco oderunt quod eorum conatus impios et furorem consceleratum repressi, sed eo etiam magis quod nihil iam se simile me vivo conari posse arbitrantur. at vero quid ego mirer , si quid ab improbis de me improbe dicitur, cum L. Torquatus primum ipse his fundamentis adulescentiae iactis, ea spe proposita amplissimae dignitatis, deinde L. Torquati, fortissimi consulis, constantissimi senatoris, semper optimi civis filius, interdum efferatur immoderatione verborum? qui cum suppressa voce de scelere P. Lentuli , de audacia coniuratorum omnium dixisset, tantum modo ut vos qui ea probatis exaudire possetis, de supplicio , de carcere magna et queribunda voce dicebat.