Step 1 of 5 · Read it through once
Book 20
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
ad civium Romanorum querelas; ex quibus sit sane prima Deciani. quid tibi tandem, Deciane, iniuriae factum est? negotiaris in libera civitate. primum patere me esse curiosum. quo usque negotiabere, cum praesertim sis isto loco natus? annos iam xxx in foro versaris, sed tamen in Pergameno. longo intervallo, si quando tibi peregrinari commodum est, Romam venis, adfers faciem novam, nomen vetus, purpuram Tyriam, in qua tibi invideo, quod unis vestimentis tam diu lautus es. verum esto, negotiari libet; cur non Pergami, Smyrnae, Trallibus, ubi et multi cives Romani sunt et ius a nostro magistratu dicitur? otium te delectat, lites, turbae, praetor odio est, Graecorum libertate gaudes.