Step 1 of 5 · Read it through once
Book 21
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
et de fraude a Dione huius ipsius tutelae nomine. qui concursus ex oppidis finitimis undique, qui dolor animorum, quae querela! condemnatus est Polemocrates sententiis omnibus; inritae venditiones, inritae proscriptiones. num restituis? defers ad Pergamenos ut illi reciperent in suas litteras publicas praeclaras proscriptiones et emptiones tuas. repudiant , reiciunt. at qui homines? Pergameni, laudatores tui. ita enim mihi gloriari visus es laudatione Pergamenorum quasi honorem maiorum tuorum consecutus esses, et hoc te superiorem esse putabas quam Laelium, quod te civitas Pergamena laudaret. num honestior est civitas Pergamena quam Smyrnaea? at ne ipsi quidem dicunt.