Step 1 of 5 · Read it through once
Book 4
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
consules empti pactione provinciarum auctores se inimicis rei publicae tradidissent, cum egestatem avaritiam libidines suas viderent expleri non posse nisi me constrictum domesticis hostibus dedidissent, cum senatus equites que Romani flere pro me ac mutata veste vobis supplicare edictis atque imperiis vetarentur, cum omnium provinciarum pactiones, cum omnia cum omnibus foedera reconciliationes que gratiarum sanguine meo sancirentur, cum omnes boni non recusarent quin vel pro me vel mecum perirent, armis decertare pro mea salute nolui, quod et vincere et vinci luctuosum rei publicae fore putavi.