Step 1 of 5 · Read it through once
Book 5
Passage 1 of 6 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Italia cuncta, deinde ipse ad extremum pro mea vos salute non rogavit solum verum etiam obsecravit. huic ego homini, Quirites, tantum debeo quantum hominem homini debere vix fas est. huius consilia, P. Lentuli sententiam, senatus auctoritatem vos secuti me in eo loco, in quo vestris beneficiis fueram, isdem centuriis quibus conlocaratis reposuistis. eodem tempore audistis eodem ex loco summos viros, ornatissimos atque amplissimos homines, principes civitatis, omnis consularis, omnis praetorios eadem dicere, ut omnium testimonio per me unum rem publicam conservatam esse constaret. itaque cum P.