Step 1 of 6 · Read it through once
Book 19
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
patriae qui non meis consiliis patriam conservatam esse fateatur. quod enim est in terris commune tantum tantulumve consilium , quod non de meis rebus gestis ea quae mihi essent optatissima et pulcherrima iudicarit? summum est populi Romani populorumque et gentium omnium ac regum consilium senatus: decrevit ut omnes qui rem publicam salvam esse vellent ad me unum defendendum venirent, ostenditque nec stare potuisse rem publicam si ego non fuissem, nec futuram esse ullam si non redissem. proximus est huic dignitati ordo equester: omnes omnium publicorum societates de meo consulatu ac de meis rebus gestis amplissima atque ornatissima decreta fecerunt.