Step 1 of 6 · Read it through once
Book 21
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
putas esse oportere, ut, si tribuno plebis rogante velitis ivbeatisne Fidulii centum se velle et iubere dixerint, possit unus quisque nostrum amittere civitatem? tum igitur maiores nostri populares non fuerunt, qui de civitate et libertate ea iura sanxerunt quae nec vis temporum nec potentia magistratuum nec praetorum decreta nec denique universi populi Romani potestas, quae ceteris in rebus est maxima, labefactare possit . at tu etiam, ereptor civitatis, legem de iniuriis publicis tulisti Anagnino nescio cui Menullae pergratam , qui tibi ob eam legem statuam in meis aedibus posuit, ut locus ipse in tanta tua iniuria legem et inscriptionem statuae refelleret;