Step 1 of 5 · Read it through once
Book 25
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
fletu commemorare possum, infitiari me esse hominem et communem naturae sensum repudiare? tum vero neque illud meum factum laudabile nec beneficium ullum a me in rem publicam profectum dicerem, si quidem ea rei publicae causa reliquissem quibus aequo animo carerem, eamque animi duritiam, sicut corporis, quod cum uritur non sentit, stuporem potius quam virtutem putarem. suscipere tantos animi dolores, atque ea quae capta urbe accidunt victis stante urbe unum perpeti, et iam se videre distrahi a complexu suorum, disturbari tecta, diripi fortunas, patriae denique causa patriam ipsam amittere, spoliari populi Romani beneficiis amplissimis, praecipitari ex altissimo dignitatis gradu, videre