Step 1 of 5 · Read it through once
Book 31
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
aut aram si dedicasti, sine religione loco moveri potest. sed iam hoc dicere tibi non licebit, quoniam pontificem postem tenuisse dixisti. quamquam quid ego de dedicatione loquor, aut quid de vestro iure et religione contra quam proposueram disputo ? ego vero, si omnia sollemnibus verbis, veteribus et traditis institutis acta esse dicerem, tamen me rei publicae iure defenderem. an cum tu, eius civis discessu cuius unius opera senatus atque omnes boni civitatem esse incolumem totiens iudicassent, oppressam taeterrimo latrocinio cum duobus sceleratissimis consulibus rem publicam teneres, domum eius qui patriam a se servatam perire suo nomine noluisset per pontificem aliquem dedicasses, posset