Step 1 of 5 · Read it through once
Book 19
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
ac dolore pugnavit, et post meum discessum iis Pisonem verbis flens meum et rei publicae casum vexavit ut illum hominem perditissimum atque impudentissimum paene iam provinciae paeniteret. cur igitur rogationi paruit? quasi vero ille non in alias quoque leges, quas iniuste rogatas putaret, iam ante iurarit ! non offert se ille istis temeritatibus, ut, cum rei publicae nihil prosit, se civi rem publicam privet. consule me cum esset designatus tribunus plebis, obtulit in discrimen vitam suam; dixit eam sententiam cuius invidiam capitis periculo sibi praestandam videbat; dixit vehementer, egit acriter; ea quae sensit prae se tulit;